Imaginamini pyramidem. Saqqarae - quidni ? - pyramidem, non tam excelsam quam Gizae, sed primordium quoddam. In hoc aedificium veterrimum, nam primi est regni quod anno multo superiore ortum est et occidit quam Roma, intratis et nescioqua machina, nisi tum adversa modo fuit vobis fortuna, aditus qua irrepsistis caducis rupibus obstruitur et facis tantum flamma duci jam vobis est. Fauces angustas metimini et subito patefacit lumen aves, homellos quorum nonnulli pro humanis capita habent animalia, serpentes, circulos, lineas incisas quae nullam cognitam rem notare videntur. Hieroglyphicos has symbolas scitis appellari, sed lapidem Rosettae numquam cognovistis… Quid tunc ?
Nolite jam timere ne vobis ea accidant, quod elementa hieroglyphicorum vos his epistulis docebo. Quamquam ipse linguae aegyptiae antiquae non sum maxime sollers, quae didici tradere volo, ut non solum scientia jucunda nec parum delectabili meos lectores communicem, sed etiam meam rerum comprehensionem confirmem. Doctiores autem hujus rei rogo ut me corrigant si quid fallar.
Principia litterarum hieroglyphicarum
Tria summa genera scribendi dinoscuntur quae scribae non in iisdem rebus adhibebant. Hieroglyphica, de quibus hic agitur, parietibus monumentis saxis ligno incidebantur aut adeo pingebantur, papyris autem hieraticis litteris scribebant, quae formas assimulant hieroglyphicorum rudes et saepe junctas cum ibidem dijungant hieroglyphica. A septimo saeculo A.C.N. rudiores adeo litterae vulgo natae sunt, quas vocant demoticas (quod nomen etiam linguae ejusdem saeculi est).
Hieroglyphica primum orta sunt anno ferme ter millesimo ducentesimo A.C.N. in Aegypto seorsum a cuneiformibus litteris Mesopotamenis. Aegyptii his continenter usitati sunt ad annum fere quadringentesimum P.C.N. dum eorum doctrina plus mille annis periret.
Hieroglyphica alias animalia, res cottidianas, feminas, viros, deos, alias incerta aut adumbrata aut abstracta repraesentabant. Tempore veteris regni (III millenario A.C.N.) mille signorum usu scribebant quicumque scribere sciebant. Cum imaginis munere (logogramma) fungebantur, ad denotandum id quod sunt adhibebantur velut :
🐕 (canis) = canis.
Et hieroglyphico :
𓈗 (aqua) = mw (legite “mu”).
Cum autem sonum (phonogramma) significabant, quod hieroglyphica littera repraesentat ad vim verbi non transferebant, velut :
𓅓 (bubo) = m (legite “em”) → in, per…
Quaedam ad determinandam sonorum seriem usurpabantur, velut :
𓎡𓇋𓇋𓃷 = kj (legite “cī”) → genus simii.
𓎡 = sonus k, 𓇋𓇋 = sonus j, 𓃷 = determinativum signum “simius.”
Magnopere tamen differt scriptio hieroglyphica a nostra, quod consonantes modo sonos ostendit. Ut vero sermonem pronuntiare possint inserunt aegyptologi e litteram ubi necesse videtur esse et pro vocalibus aliquot litteras consonantes faciunt. De abecedario aegyptiologico proxime dicturi sumus.
Valete.
Fontes
Allen, J. (2014). Middle Egyptian: An Introduction to the Language and Culture of Hieroglyphs (3rd ed.). Cambridge: Cambridge University Press.
Guglielmi, J.-P. (2010). L'égyptien hiéroglyphique, collection sans peine. Chennevières-sur-Marne: Assimil.
Wikipedia contributors. (2023, August 7). Egyptian hieroglyphs. In Wikipedia, The Free Encyclopedia. Retrieved 20:19, August 9, 2023, from https://en.wikipedia.org/w/index.php?title=Egyptian_hieroglyphs&oldid=1169206354