Superiore epistula (quam hic subjungo) de principiis hieroglyphicae lectionis verba disseruimus primaque vocabula illis litteris scripta vidimus. Quo autem modo transcribantur in nostras praeterivimus id in hanc epistulam differentes.
Tria genera litterarum festinantes quae sit cujusque ratio utendi planum facere distinximus: determinativa, logogrammata, phonogrammata. In ea primum animum intendemus, ut quae longe crebrissimae sint inter omnia.
Pro sonorum numero quos continent - unum aut duos aut tres -, unilitteres aut bilitteres aut trilitteres vocantur. Exempli gratia:
𓂋 = r (‘er’) → signum unilittere;
𓏠 = mn (‘men’)→ signum bilittere;
𓋹 = ꜥnḫ (‘ânkh’) → signum trilittere.
Cum sint signa mille quibus Aegyptii usitarentur, viginti quinque unilitteria multorum verborum lectioni prosunt, hisque velut elementis subnixis non ita secreta vobis videbuntur illae notae quam fuerint antea.
Multa possint dici de pronuntiatu cujusque litterae sive synchronice sive diachronice. Quis vero non concedet sonos, quos ego ostendi, non modo anachronicos sed etiam partim fabricatos esse veritati linguae aegyptiae incongruentes? Hujus autem rei vos commonere velim, inserendam esse litteram e ubi opus est pronuntiandi causa, omnesque litteras consonantes esse etsi non consonanter pronuntiatas. Si exactum erit, ea de re litterulas scribam.
Bilitterium et trilitterium sunt multo plus. Saepe autem unilitteribus circumscribuntur, velut:
Hoc verbum sic legitur: 𓇋 = ỉ, 𓏠 = mn, 𓈖 = n, 𓀃 = determinativum signum.
n litterae mn adjicitur at non legitur: mn litteram, ut ita dicam, finit ad hanc formulam: AB + [B].
Hoc verbum sic legitur: 𓄤 = nfr, 𓆑 = f, 𓂋 = r.
Formula: ABC + [B] + [C].
Si vultis, unilitteribus experimini vestrum nomen scribere. Ut exempla habeatis, nomina praeclarorum Aegyptorum regum et meum explanabo, quae interpretandis hieroglyphicis maximopere profuerunt.
𓄿 = ꜣ, 𓃭 = rw, 𓎡 = k, 𓊃 = ś, 𓇋 = ỉ, 𓈖 = n, 𓂧 = d, 𓂋 = r, 𓊃 = ś.
Id agnostis, nomen est Alexandri Magni qui Aegypto potitus erat creatusque est ibi rex.
Conamini litteras ipsi interpretari (𓊵 = ḥtp, “ara”).
Nomina regum inscribebantur in illa capsula quae Anglice et Gallice cartouche vocatur. Ea primis hieroglyphocorum curiosis utilis fuit ut illa nomina invenirent et primo gradu linguam obscurissimam illustrarent.
Ecce meum nomen hieroglyphicis scriptum. Hunc ordinem signorum elegi ut ubique aequum esset: quattuor anteriora signa superposuissem, nisi nimis grave esset et inelegans, in bina itaque ea decidi. S (𓊃) et ś (𓋴) litteris sensim utor: vetere enim regno jam confundebantur, deinde alterum pro altero scribi aequum erat.
Si abacedario aegyptiologico litterae desunt quae vestris nominibus insunt, proximis sonis assimulate absentes. E.g.:
r pro /l/,
w aut f pro /v/,
pro vocalibus nihil aut w pro /u/, ꜣ pro /a/, ꜥ pro /aː/, j pro /i/,
si quid oblitus sum, id commentariis adjicite.
Gratias vobis plurimas ago qui legistis et valete aeternum.
Instrumenta ad scribenda computatro hieroglyphica
Eo nexu scripta scribere et corrigere potestis si Manuel de codage novistis et numeris Gardiner uti potestis.
Hoc software facillime hieroglyphica scribere potestis.
Fontes
Allen, J. (2014). Middle Egyptian: An Introduction to the Language and Culture of Hieroglyphs (3rd ed.). Cambridge: Cambridge University Press.
Allen, J. P. (2020). Ancient Egyptian phonology. Cambridge: Cambridge University Press.
Beylage, P. (2018). Middle Egyptian. University Park, PA: Eisenbrauns.
Guglielmi, J.-P. (2010). L'égyptien hiéroglyphique, collection sans peine. Chennevières-sur-Marne: Assimil.
Wikipedia contributors. (2023, August 7). Egyptian hieroglyphs. In Wikipedia, The Free Encyclopedia. Retrieved 20:19, August 9, 2023, from https://en.wikipedia.org/w/index.php?title=Egyptian_hieroglyphs&oldid=1169206354