Cum ego cum amicis duobus ad oras Belgicas essem otiosique ad ipsum mare ire constituissemus, raedam necessariis plenam trahentes ex arenis opus aedificare suscepimus. Huic me saepe dedideram, numquam vero cum amicis. De illa arte, quam ut per religionem sequi contendo, verba vobis facere vellem, quibus et ipsi castra arenosa efficere possitis.
Est pala cum primis inter instrumenta quibus uti datum est formando sabulo; nam utilis est in quantum arenae movendae removendaeque erunt. Comparanda est pala ad vestram staturam aptam, ne terga diutius reflexa opere facto vobis doleant (ad fodiendum stabitis). Duo genera sunt palarum: extremo latere acria et recta. Haec illis malo, quia arenas facilius et plus capit atque solum et canales aequare potest. Hoc unum mihi videtur detrimentum, quod non cum eadem levitate in arenas penetratur. De colore nolite judicio vestro diffidere, quod vos ad optimam ducet, si siveritis. Qua empta, ne dubitaveritis situlas afferre nonnullas, quas, si vobis deerunt, comparare potestis. His velut formis utemini ad aedificiola molienda. Mihi minores et majores sunt: his ad significanda majora aedificia, illis autem ad minora utor. Mihi etiam est forma pomi, si quid insoliti ponere velim. Si parva rastra sunt vobis in sumptu, sumite: impressione eorum sabulosi sparguntur agri. Sumite etiam minorem palam, si vobis est, ne sit amplior quam unus pes.
Primum est circuitus delineandus in aequis locis citra aut intra quem fodietis. Citra si montem attollere voletis magnum planitie certa circumventum, intra si montem tantum nec quidquam supra. Ecfossos rivulos circum montem amplificare poterit sive duplicatis juxta sive dimidio majoribus factis transversum fodiendo. Quo facto murum exstruere soleo, qui aut totum saepiat montem aut partem. A mari montem non tegent, aliquid tamen augusti secum afferunt quod neglegi non licet. Ubi soliditatem tantam, quanta affectata est, operi dederitis, assumptis situlis illa aedificiola et cetera ponite, ut venustatem addatis non contemptam. Aestu deinde accedente finem initio sibi destinatum complectetur.
Nos duos montes fecimus, ad quos jacent parvae domus ponteque conjunctae. Alteruterque palatium in se accepit, quia duo sunt regna bellum juge bellantia, cujus originis oblita sunt. Dexterum, quod jugo crescente includitur quod ventum arceat, Apicuriatiorum; sinistrum Monthoratiorum est. Incensi sunt studio belli, cum communitate longe animati fuissent sincera integraque, cum regi unus successor ex duobus geminis simul partis discerni non posset. Recesserunt uterque in singulas partes regni, quod continuo partiti sunt non sine contumaci pugna. De finibus ne sit ulla simultas, murus est aedificatus, qui pagum quendam dijunxit.
Hic pagus, istic audacia, illic superbia nomine, litem secum contraxit gravem, quam ferre est incolis molestum. Utrobique discordia, miseria, aerumnae. Deest alioquin pons inter Monthoratiensem partem et montem ipsum, quod ibi famem gignit et alieni invidiam. Sed fama perhibet esse alicubi lacunam, qua ad Apicuriatios transeatur.
Tertium est regnum, de quo nihil diximus. Nonfloccorum est. Parvus est pagus citra jugum Apicuriatiense, per quem meat angustus rivulus. Non fuisset indicto isto bello utrius socii, nisi sibi Apicuriatii regem corrupissent conchis ostrearum donatum. Ex horum terris non multum provenit: magno pretio ex conterminis esculentum quidquid important, sed maxime piscantur. Propter rapidum circueuntem rivum hoc non posses circumvehi, non est tamen pons jugus usquam.
Hic est pons inter Audaciam et reliquum regnum.
Hi sunt feraces agri Apicuriatiorum, quibus nutritur omnis populus.
Hoc est caput Apicuriatiorum utraque parte rivi situm.
Hoc est caput Monthoratiorum. Pons aedesque striatis conchis sunt adornatae, cum apud Apicuriatiis lenes sint.
Mare sua mole canales implet.
Concidit pars rupium.
Non fuit quin voratus sit a Mari, prae quo non est alio majus regnum.
Ecce nostra castra sabulosa, quae vobis ostendere valde quam gavisus sum. Si simile aliquid umquam fecistis vel haec castra vobis placuerunt, dicite infra!
Legere haec me valde juvavit. Ipse puer nescio quot castella vulcanosque efficerim. Saepe nullo instrumento moenia et montes struxi cum amicis.