Quare "superbia" recte dicatur de mense illo festivo deque rebus ad homosexualitatem pertinentibus.
Quare errent qui aliam quamlibet translationem defendant et perperam quid et unde sit "LGBT Pride" intellexerint.
Revertitur quoque anno cum Phoebo fervido simul eadem quaestio, quo nomine illae pompae Latine nominandae sint, quae vulgus pride vocat. Nam omnes Latinistas, quicumque sunt, erunt et fuerunt, laudare et extollere volumus: nemo est quin Latinitate dignus propter suam naturam sit. Hac de causa, et quia nostros comites diligentes vexare nolumus, a verbo “superbiae” abhorremus timemusque ne in malam partem accipiatur, sicut arrogantia, cum boni, probi, fere casti esse velimus. Ego tamen id secus fieri arbitror. Plane facere conabor quid illi fallant qui superbiae verbum vitent.
Inspiciamus, quod rite fit apud discipulos scrupulosos, glossaria et lexica.
sŭperbĭa,8 æ, f. (superbus), ¶ 1 orgueil, fierté, hauteur, insolence : CIC. Rep. 1, 51 ; Off. 1, 90 ; Verr. 2, 4, 89 ; Læl. 54 ; pl., PL. St. 300 ¶ 2 [en bonne part] noble fierté : HOR. O. 3, 30, 14 ; TAC. H. 3, 66 ; [fig.] PLIN. 15, 53.
(Gaffiot)
sŭperbĭa, ae, f. [superbus]. In a bad sense, loftiness, haughtiness, pride, arrogance (syn.: arrogantia, insolentia, fastidium, fastus) […]
II. In a good sense, lofty spirit, honorable pride (poet. and in post-Aug. prose): sume superbiam Quaesitam meritis, Hor. C. 3, 30, 14: nec tantam Vespesiano superbiam, Tac. H. 3, 66.— […]
(Lewis & Short)
superbia, ae, f. (superbus) = ὑπερηφανεία, das Sich- Erheben über andere, her Stolz, I) im üblen Sinne = der Übermnt, Hochmut, die Hoffart, der Stolz (Ggstz. humanitas, aequitas, moderatio), oft neben arrogantia u. insolentia, Cic. u.a.: superbiam abicere […] II) im guten Sinne = das Hochgefühl, stolze Selbstgefühl, sume superbiam (durch Verdienste) […]
(Georges)
Hoc statim animadverti potest: et male et bene superbiam accipi posse et hoc inveniri apud Horatium, cujus versus referam.
(3,30) Exegi monumentum aere perennius
regalique situ pyramidum aptius,
quod non imber edax, non Aquilo inpotens
possit diruere aut innumerabilis
5 annorum series et fuga temporum.
Non omnis moriar multaque pars mei
uitabit Libitinam; usque ego postera
crescam laude recens, dum Capitolium
scandet cum tacita uirgine pontifex.
10 Dicar, qua uiolens obstrepit Aufidus
et qua pauper aquae Daunus agrestium
regnauit populorum, ex humili potens
princeps Aeolium carmen ad Italos
deduxisse modos. Sume superbiam
15 quaesitam meritis et mihi Delphica
lauro cinge uolens, Melpomene, comam.
Ex illis auctoribus non est difficile asseverare superbiam et Latine bonum esse posse.
Ad vulgares sermones prius redeamus velim quam quid in Horatiano illo sit utilitatis nobis antiquarum litterarum curiosis inspiciamus. Quare enim pride pride vocetur, haud saepe in hac disceptatione anquiritur.
Nomen pride non eodem tempore ortum est atque pompae. Cum decennium sextum praeteriti saeculi vigiles custodesque jusque ipsum, res publica, communitas mores qui decori contrarii habebantur vi diu repressissent, turba resultavit, velut extensa cummis, multa et crebra. Turba quae Novi Eboraci die vicesimo octavo mensis Junii anni 1969 apud cauponam Stonewall nominatam excitata est jam celeberrima est. Vigiles tum perscrutandi causa eam introgressi sunt; qui inerant tamen, in marginem societatis redacti saepeque lacessiti, pelices, enervati, transsexuales, illis repugnaverunt. Hac de causa sollemnis festivitas facta est mensis Junii. Tamen nondum erat id quod nos gay pride vocamus. Thomas L. Higgins, Americanus, catholicus, fautorque rerum homosexualium, primus verbum pride cum gay anno 1971 conjunxit; Pride, peccatum illud superbiae, unum ex capitalibus septem, et gay, habitum quem Ecclesia tum duro contemnebat. Haec per transversum conciliata verba sibi vindicavit, quod “transformative language” vocavit: quae male audiebantur, quae infamiae esse omnibus debebant catamitis, innotuerunt et percrebuerunt. Sumus gay, sumus superbi.
Ad Horatium revertamur nostrum, ut hanc defensionem concludam. Carmen constat panctum esse a vate: veritate enim verius est Horatium aere perennius reliquisse monumentum. Postremis in versibus Melpomene Musae dicit ut “meritis sumat superbiam quaesitam”. Utrius merita sunt? Horatii an Musae? De hoc disceptari potest, nos dicimus id rei non interesse. Num vero digni sunt homosexuales bonae superbiae, quibus meritis? Pugnam et luctationem continuam pugnant, libros poetae, pelliculas histriones, signa et picturas artifices faciunt quibus, ubi diem obierint, multo diutius supervivent, cum multi illis infesti sint saepeque noceant, naturam causantes humanis moribus adversam indecoramque. Multa ego praetereo: spicas maturius enumeravero quam LGBTum facta! Haec demum cuncta superbia digna videntur mihi: vae illis quibus ea vitiumst.
Omnes Latinizantes admonere velim, ne timeant verborum vindictae partem capere, nec malam speciem illius verbi sufficientem esse causam: pride quoque Anglice etiam primum vitiosum habebatur. Propterea pride vocatur quia vitium est.
Exemplum linguae Gallicae proferre velim, quia, in Europa saltem, non fierté dicitur, sed fiertés, plurali numero, et pride parade est marche des fiertés. Quid idem ni faciamus Latine? Tot sunt genera LGBTum, quot superbiarum. Haec animo servate ubi adventabit Junius!