Fuit olim consilium ut aliquid de silentio scriberem, quod tum in animo volutare solebam. Prooemium meae adumbrationis publicare constitui non quia perficiendo opere absistam, sed quia idem granum in vobis serere volo quod tunc in me crescebat. Fortassean mutua aliquid metamus opera !
Vesperascit et apud stagnum aquae sub lotis tectae coaxatur. Locustae per totam regionem crusculis pro ratione corporis permagnis resonant. Corvi rostris ravis videntur minis sermone ab intellectu humano occulto loqui. Caespes olet viridis, caespes est subdita caelo udiori quam ipsis aquis. Cavillantur haud procul, in quantum possunt aures distantias commetiri, finitimi de iis ad quae continenter locatae sunt suae domus, quod quicquid esset citra id quod non videri posset depositum non credebant esse, neque magis aestimabant sua referre utrum esset necne. Luna crescens in dimidium despectum tuebatur, ridere illis perhibetur qui ei rident, et illic ridebat. Haec uti narrata vos habere volo, ut narratum silentium. Nam silentium auditur redolens ex illis. Silentium amplectens, Silentium. Silentium continens, silentium. Silentium, quod pectus angít. Commeat ut ad insidias paratus sonus auribus invite utenti, has ut se absente tutas attonans tundat. Neque fugatur ab ullo loco passim provocatus. Si loquax, tibi aderit, si tacens, te circumvenit facile inter sua castra velut exploratum. Edices ut quoquo modo dissipetur bracchiis agitatis tuum taedium significantibus, sed sic vires mox auxeris illius concelatas. Cum extraneus dimicet cum omni re, apud te laboratur in infesto sono. Ingressus semel repercutietur centies, deinde centies. Qui tinnitus, cui non opus est fatiscere tuum os, ut qua se clanculum immittat reperiat, sensum suo quemque levi et in corporibus motu inficiet per venas, in quas se ingurgitat nihil veritus nec incita. Illi vero nihil affectati magis, quam cerebrum quo se sciat innutriri ad auctum sui ipsius idoneo. Sonus aliquis, modo potis sit grassari, ibi tam inflatur, ut se explere gliscere gestientem non nequeat.
Excuti sonum non est in proclivi cuiquam, quando major alimonia semper exstat, cum privari eum contendamus. Silete, silete, voces. Silete voces, si vobis licebit velle sileri. Leto si non est fas vos deleri, quo pacto fiat ? Estis in tempus satis hoc locutae, habete in me satis animi occupatum. Quod susceptum vobis spatium non dubitatis sano reliquo illius adhibere, quo depereat quodcumque membrum laetitiam mihi educat. Silete primum, ne praetendite, silete sic semper deinceps. Ranarum, locustarum, corvorum sit silentium lacrimabilius et Lunae.
Imago: HALF MOON IN OCTOBER 5 2022, Dinkun Chen, CC BY-SA 4.0 https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0, via Wikimedia Commons. https://commons.wikimedia.org/wiki/File:HALF_MOON_IN_OCTOBER_5_2022.jpg