Salvete! Haec infra fabella jam scripta est pridem, fuitque inter primas, quarum finem conscribere, quamvis non sim ego rogandus, utrum bonus sit necne (dicam malum), ausus sum. Sine ambitione facta est. Hac utique opto delectemini.
De figurare stilo, secundam partem moratus publicabo. Utinam mihi ignosci possit.
Consedit penna in manu candida ex ansere elicita papyrum exarare paratus. Nihil litterarum jam Antonio dudum scripserat, cum binas scribae modo dictatas cottidie mittere solitus esset, quae responsa futura essent ad atramentum Antonii nondum cognitum. Res secum non cogitabat, namque ubi percussit ingenium notio alicujus rei, quod hic aut illic piscatus erat, ne ejus gnarus solus remaneret, id illi ilico communicabat, jam maturabat ut disputationem chartaceam haberent de hac re philosophica, utrum animus sit immotum quid, quod corpus vinciret, an tangibile, quod alendum esset crebra lectione, de illa lege, num rectum esset negare ut servus suo sumptu liber foret.
Nesciebat qua de causa illae binae litterae singulae factae essent, deinde singulae quibusque nundinis, et Kalendis tantum, denique binae quoque anno. Nesciebat porro quid scripturus esset nulla re sibi occurrente. Non legebat reapse, neque jam philosophabatur. Villam emerat, cui operam maximam dabat ad segetes quam opportunissimo pretio Romae vendendas, lucrum sic augens, in qua semper erat servis moderandum, ne quid auferentur sine ullo merito, ne fracta instrumenta talia manerent, ne in cassa pecuniam multis annis atque poenis aggeratam erogaret. Galli cantu, quae vox trux et violenta pulvino tam molli atque plumularum repleto indormienti facta erat, expergisci assuerat ; media nocte bobus in stabulis redactis somnum capessebat. Hiems esset aut aestas.
Diu super verbis inanem papyrum incurvus memorare tentabat, quid proxime ab Antonio sibi missum esset. Hujus pudebat tantae hebetis memoriae, qua nihil servare, ut esset utile vel jucundum, raro posset. Usitatis igitur statuit verbis litteras incipere suas sed semper lepidis, si valeret, bene esset, se valere. Impetum subito pennae suae sistit : dubitavit num se umquam doctum fuisset essentne verba per quae deceret hanc salutem prosequi. Quibus pensatis secum arbitratus est homini ingenuo, qualis erat, valetudinem illius uxori optare bonam, liberis etiam, atque familiaribus. Sustulit pennam. Num umquam citaverat uxorem per nomen ? Veritus Antonio uxorem numquam habuisse, delicate cauteque fecit ne legeretur olim se quicquid huic optasse, item liberis. Papyrum fricuit pro securitate. Villam atque rem suam describere orsus, consilium commutavit. Has quadam in epistola longinqua certe egerat. Vigebat res, villa increscebat, sic scribebat. Nesciebat autem an gloriosior quam verecundior appareret.
Haesitatione lassatus nimia, qua forte mora praegrandis eum afflixerat, per os permisit magnum spirari spiritum, et papyrum inquinavit una delapsa de oculo sopori luctanti lacrima. Infodit intra manus frigidas permotos vultus. Desperatione magna captus est. Pennam sumpsit, quae ceciderat invito eo, continuavitque litteras. Cordi erat ei fieret tam carus amicus, quicum nec pro aureo mercede nec magistratu gravissimo dissociaret, certus de ponderibus, quae tergo senescenti portabat ; persona Antonii se carere, sententiis ejus, vocibus ejus ; ingeniis se velle initi, ut ante soleret, quam intermitteretur dialogus. Se paenitere emisse istam villam, quam redhiberet, si condicio religandae amicitiae foret, etsi esset empta illius instigatione. Silentium sibi ignosci petivit.
Tabellarius subsequente die litteras cepit, quam Antonio mandatam cuidam Decimo dedit, fratri hujus. Decimus furens dejecit litteras illius, qui fratrem, cui nihil fuisset tam dilectui atque amori, quam istius viri litterulas, eminus interfecit.
ad ueterrumos mihi familiaris scribere tamdiu cunctato ut miser hau sciam quasnam chartae res commendem haec fabella aliquid iniecit maestitiae cum non nimis acerbae tum satis profundae quam componendis ad multos epistolis oportet excutiam... sed cras... vel insequenti septimana