Animi tertia oratio (55-68)
Aperuit suum os meus animus
ut ad dicta mea responderet :
« Quod de sepultura mones, miseria1 est ;
Afferre est lacrimas virum contristando,
Arripere est virum suae domo ut in colli relictus sit.
Ascendere non poteris, ut Soles2 videas.
Qui saxo aedificaverunt3,
perfecta re,
honestas pyramidas honesto labore
cum illi qui has aedificandas curaverant dei facti sunt,
quae eis dicatae erant in planitiem evertae sunt
- velut exanimes mortui in ripa
orbati terreno4 aliquo -
cepit aqua pedes ejus
et Jubar quoque Solis,
quos vocant ad se pisces labra5que fluminis6.
Oboedi7 proinde mihi :
Vide : bonum est hominibus oboedire,
bonum sequere diem, pone curas.
Hi versus sequentium propositum introducunt : bene esse vivendum ante necopinatam mortem. Illis similitudo est cum carmine fidicinis (Harpist’s songs), quod fortasse inspiraverunt. Exhortatur enim fidicen ut curas ponat auditor de morte, quippe quoniam et sumptuosissima sepulcra corruant. Ex his versibus opinio animi est de sacris funebribus dubitandum esse meliusque cura expertem vivere.
Prima Fabula Animi (68-80)
Ut argumentum confirmet, narrabit animus duas fabulas.
Agricola <quidam> suum agrum arabat,
messibus suis oneravit lintrem
ut passis velis navigaret
suo appropinquante festo die8.
Ubi tenebras vidit nascentis aquilonis9,
in navigio vigilavit dum Sol intrat.
Cum uxore liberisque egressus est suis,
in stagno perierunt,
circumsaepto noctu a ripariis <crocodilis>10.
Tunc querula voce ejulavit tandem cum sederet,
dicens « eam non ploro quae nata erat,
etsi ex Occidente non jam exibit
ad alium terrestrem natum11,
de liberis ejus ingemisco,
in ovo absumptis12,
Khenti[13] ora viderunt antequam viverent. »
Haec fabula hortatur ut dies carpatur, quia quando nex saevitura sit sciri non potest.
Secunda Fabula Animi (80-85)
« Vir <quidam> cenam rogabat,
cui ejus uxor dixit cenam fore.
Ad hoc1314 foras iit, per parvum spatium.
Cum domum regressus est, erat velut alius.
Ejus uxor eum supplicabat,
Sed illam audire nequibat
Offensus est et surdo corde domesticis suis.15 »
Cum prima fabula facile intelligeretur, quid haec sibi velit ambigitur. Fortassean moneat animus virum de casibus vitae, de rebus quae repente mutari subvertique possint (« erat velut alius »).
Fontes :
Allen, James P. The Debate between a Man and His Soul: A Masterpiece of Ancient Egyptian Literature. Leiden: Brill, 2011.
Allen, James P. Middle Egyptian Literature : Eight Literary Works of the Middle Kingdom. Edited by James P. Allen. Cambridge, United Kingdom: Cambridge University Press, 2015.
Renaud, Odette. Le dialogue du Désespéré avec son âme : une interprétation littéraire. Genève: Société d’Egyptologie, 1991.
Imago :
Bedford, L. nile crocodile head, 2009. https://commons.wikimedia.org/wiki/File:Nile_crocodile_head.jpg
nḥꜣ·t-ỉb, ‘heartache’ (Allen).
Nam volebat quisqua Aegyptius in lucem ascendere. Pluralis numeris hic iterationem significat.
Nominativus pendens.
ḥry-tꜣ, cf. supra.
Labra sunt litora. Hoc verbum propter ambiguitatem usurpatum est : ‘vocare’ est mdw, quod etiam ‘loqui’ significat. Labra igitur fluminis ‘loquuntur’ pro mortuo.
Haec perlonga sententia anacoluthis plena interpretatu est perdifficilis. Sortem tamen aequiperat mortem divitis qui pyramidem fieri jussit cum morte operatoris qui pyramidem exstruxit. Hac de causa vana inutiliaque sunt sacra funebria.
Aegyptice sḏm significat et audire et parere, oboedire.
Ipse agricola forte messes celebrabat.
Die vesperascente Aegypti ventus a septentrione oriebatur, qui terram fluviumque frigaret. Nox erat Aegyptis extimescenda.
Crocodili Aegyptice ‘riparii’ vocantur (mryt).
Metempsychosi non credebatur.
Ejus liberi geniti sunt : non tamen satis vixerunt ut ipsi vitam gustarent.
Quid sub hoc pronomine lateat, non paret.
Khenti-Amentiu deus erat, princeps Occidentis, i.e. regni vita defunctorum.
i.e. ceteri qui ejus domum habitabant.