Prima viri querimonia (85-103)
Sequuntur quattuor querimoniae in quibus primus versus semper recinitur.
Os aperui ad meum animum,
ut ad ejus dicta responderem.
« Vide : putet meum nomen1 ;
vide, plus quam currus odor
die messis2, calente caelo.
Vide : putet meum nomen ;
vide, plus quam laquei anguis
die piscatus, calente caelo.
Vide : putet meum nomen ;
vide, plus quam anatis odor,
quam frons harundinea cum pullis.
Vide : putet meum nomen ;
vide, plus quam odor captatarum avium,
quam nidorum captatorum canales illarum.
Vide : putet meum nomen ;
vide, plus quam crocodilorum odor,
quam locus caedis sub ripariis <crocodilis>.
Vide : putet meum nomen ;
vide, plus quam nupta mulier,
de qua dicitur amasii mendacium.
Vide : putet meum nomen ;
vide, plus quam fortis puer,
de quo dicitur « alicui est quem odisse debeat.3 »
Vide : putet meum nomen ;
vide, plus quam portus principis,
qui secedere conjurat quandoque tergora conspiciuntur. »
In hac querimonia inertia primum vir canit, ut ad viventes adveniat : a morte, ad vitam.
Viri secunda querimonia (103-130)
Ab ipso viro ad societatem ipsam in qua vivebat venimus. Vir omnia quae desederunt et omnes qui deliquerunt queritur.
« Cui hodie4 loquar ?
fratres jam deteriores sunt ;
hodierni amici non amant.
Cui hodie loquar ?
cupida sunt corda :
sumit quisque res fratrum ipsorum.
Cui hodie loquar ?
comitas periit :
gravitas in omnes descendit.
Cui hodie loquar ?
quies est in malo,
ut bonum depositum sit undique.
Cui hodie loquar ?
vir cum iram excitat facinore suo,
risum movet cum malum facinus sit.
Cui hodie loquar ?
ubique compilatur5,
quisque vir amicis surripit res.
Cui hodie loquar ?
vitandus vir est intimus6,
amicus quocum agebatur factus est inimicus.
Cui hodie loquar ?
dies hesternus e memoria excidit7,
non agitur pro actore8 in hoc tempore.
Cui hodie loquar ?
fratres mali facti sunt,
ignotis utuntur cum intima studia <aperiantur>.
Cui hodie loquar ?
facies deletae sunt,
quisque obstipa facie adversus fratres suos.
Cui hodie loquar ?
corda cupida facta sunt ;
non est cor viri in quo fulciaris.
Cui hodie loquar ?
non sunt justi,
terra illis relicta qui malum faciunt.
Cui hodie loquar ?
desunt intimi,
ignoto quisque utitur ut illi res aperiat.9
Cui hodie loquar ?
non est securus quisquam,
quocum olim ambulabatur, jam non est.
Cui hodie loquar ?
oneratus sum egestate quoniam intimo careo.
Cui hodie loquar ?
injuriae quae hanc terram ferit non est terminus. »
Haec querimonia longissima est inter omnes. Cum ordo patuerit offensarum in priore querimonia, haec in rebus repetitis cohaeret, quod intimos sibi deesse aviditateque jam esse morbosos plurimos conqueritur. Quomodo possit in tanta pigritia turpitudineque et amico destitutus vivere non intelligenti mors videtur solus honestus exitus.
Fontes :
Allen, James P. The Debate between a Man and His Soul: A Masterpiece of Ancient Egyptian Literature. Leiden: Brill, 2011.
Allen, James P. Middle Egyptian Literature : Eight Literary Works of the Middle Kingdom. Edited by James P. Allen. Cambridge, United Kingdom: Cambridge University Press, 2015.
Renaud, Odette. Le dialogue du Désespéré avec son âme : une interprétation littéraire. Genève: Société d’Egyptologie, 1991.
Imago :
David Roberts (lithograph by Louis Haghe), Statues of Memnon at Thebes, during the Inundation, 1848, from Egypt and Nubia, Volume II.
Nomen est fama, homo ipse.
šmw : shemu erat annus temporis inter Februarium et Maium mensem.
Forte propter homosexualitatem.
‘Hodie’ significat his temporibus.
Passivus impersonalis, ḥꜥḏꜣ·tw.
ꜥk-ỉb : aliquis qui in animum entrat.
n sꜣḫ·tw sf.
I.e. is qui agit.
Aegyptiace : ‘ignotus’, ḫmm (participium passivum verbi nesciendi) et ‘res aperire’, srḫ·t (infinitivus causativus verbi sciendi).