Quae sint illa tam optabilia quae nos faciant versiculis Vergilii Ovidiique delectari, vehementia facundiaque Ciceronis moveri, venustate subtilitateque Titi Livi Sallustiique doceri, an miramini? Numquid ingenii Natura iis datum sit, quod nobis non retentum sit? An paucorum judicio nos simul, ut si mentitum nobis esset, statuimus habere istos pro pinnae ductoribus immerito optimis? Talium nihil; quia volverunt linguam scitissime et peritissime, cui rei nisi privi gustus nullus dissentiet, idcirco aemulantur nostri etiamnum — etsi, sentio, dicent se ab eis distare velle — eorum sententias et aptam ad provocanda risus, fletus, gestu habitus verborum compositionem selectionemque.
In pusillis his libellis, qui nescio an frequentes futuri sint anne, adaperire vobis qui tanta clementia estis, ut mea legere patiamini, exordiar partem orationis atque loquelae, quas nominabimus stili figuras, secundum locutionem Francogallicam figures de style. Quamquam ego asseverare non ausim solum earum usu quemquem fieri posse universis in scribendi dicendive arte praestantissimum aut me figurandi eoque minus componendi magistrissimum esse, non tamen negabo earum scientiam talem, per qualem cognosci possint ubi aliqui scriptor eis utitur, atque interpretatione quadam explanari, et quidem vobis utiles fiant, nemini umquam nocuisse.
Quae et quales sint multi definire tentaverunt, hoc tamen unum saepe inter se commune sentiunt, quod hae figurae ab usuali sermone deviant1.
Mutant enim <figurae> aliquid a recto, atque hanc prae se virtutem ferunt, quod a consuetudine vulgari recesserunt. (Quintilianus, Institutiones Oratoriae, II, 13, 11)
Nobis autem licet pensare quid sit sermo usualis et quomodo haec deviatio sermoni incidat, atque ubi alter ab altero limitetur. Quamobrem huic definitioni addunt alii2 has figuras ad inserendum aliquid nuntii acceptori sic usurpari, ut gemme(n)t apud eum affectus. Non litteratis permittitur solis earum usus viris: quicumque loquela utitur, in gramine sermonis alendi spargit figuras. Quis enim nostrum numquam dixit se Ciceronem legisse, cum opus Ciceronis sibi vellet, se nihil mathematices intelligere — nam necessitate nostri ingenii est pars vel minima quam didicimus atque novimus digitorum causa manus decem ingentis auxilii ad addendos subtrahendosque numeros — se iter facere per Latinam abruptum, ut opponatur itineri tortuoso linguae concipiendae?
Ad divisionem procedamus. Longe abest ut fuerit olim saeculum, in quo modus dividendi deesset. Hac de causa, ex variis et multis usus est ut unam retineamus, qua utentes haec vulgemus sine ulla in termino caligine.
Sunt in ordonandis sententiae verbis axes duo, quibus ab Jakobson haec nomina data sunt: paradeigmaticus (π) atque syntagmaticus (σ) (cf. fig. 1). Syntagmaticus attinet ei qui in sermone concatenat verba, paradeigmaticus autem ei qui significationes ita similes, ut altera pro altera dici possit a soloecismo procul, congerit. Aliis figuris in syntagmatico sonos utpote, syllabas, significatus etc. praesentia conferentibus ingestum est nomen in praesentia, aliis in paradeigmatico agentibus, in absentia.
Aquam bibit caelo similem. → similitudo
Aquam bibit colore sicut caeli. → comparatio
Aquam bibit caeli colore → metaphora in praesentia (claves omnes adsunt ad aperiendum versum)
Caelum bibit a quo arcentur nubes. → metaphora in absentia (ubi caelum legimus, aquam exspectamus)
In futuris nostris litteris persequemur discrimina inter illas, usus, adornatis cum ex probatis tum ex novis, et Latine et aliis linguis exemplis. Quae hic exponere non maturavi, detegam de velo meae ipsius segnitiae per nostram semitam serius.
Si quae addere vel corrigere vel reprehendere voletis, ea pervelimus huic rescribatis.
Dictionnaire des termes littéraires, Hendrik, Honoré Champion, 2005 (entrée “figure”)
Patrick Bacry, Les Figures de style et autres procédés stylistiques, Paris, Belin, coll. « Collection Sujets », 1992 (p. 21)