i'm feeling queer.
Quomodo ipse parium societate abstinuerim ut aberrationem meam mox corrigerem, quidque sit asexualitas.
Mensis est superbiarum1. Macte virtute este, sitis LGBTa.e.orum anne ! Nuper fuit Bruxellis Belgian Pride, cujus particeps, cum ab amico invitatus essem, esse non recusavi: atqui hujus rei paenitentiam non herculem ago. Inter multifariam turbam, hominibus alte vexilla signaque colores urbi dantes festivos habentibus, merces emptum, contiones cantusque auditum, nostram essentiam ostentatum cum proximis ambulavi. Illic ortus est mediis in meis vultibus utrimque subrisus, illic revera intellexi illius communitatis me esse partem.
Viam tunc qua huc pedetemptim adveni menti occurrit describere, non solum ut divulgarem, qua data tempus habebitis melius me cognoscendi forteque vestri, sed magis ut ipse hac levem meam testam inscriberem. Namque diutius verecunde mecum cogitare fugi, diutius quis essem.
Quomodo pueri se parentibus aut potissimum majoribus natu assimulare ludunt, sic ego amores a nescio quo effinxi certe pueriles, cum puella semper (bis). Quinque tamen aut sex natus annos, cum deriderer ab discipulis aetate similibus, ab isto ludo recessi, numquam iterum ingressurus. Quartum decimum annum agens ab ceteris me differre ex eorum verbis sciebam: de rebus loquebantur salacibus vel de feminis in modum non, hem, referendum, dicemus. Quorum quamvis non taederet (pudebat autem certe), nihil in animo sentiebam, ut ea, quae illi admirarentur, ipse conciperem inspicere. Hoc vero jam agitabam, quod ego viris propius vergebam quam feminis aesthetice. Adulescentulus factus, cum discipulae.es.i conjuctiones inter se informare, quae.es.i pulcrae.es.i essent, cui arderent, speculari coepissent, ego me remotiorem in menses singulos aestimabam ; intelligebam aliquid mecum esse, quo paribus erga alium quempiam affectibus efferri impedirer. Repens tunc virosa pestis orbem totum circumvehebatur, domumque nos studia ibi exsecutum missi eramus, cum otium mihi munificentia maligna meae naturae suspendendae datum est. Eo cogitaminum adveneram: bisexualis eram. Hoc tamen verbum numquam dixi de me. “Bi” dicebam. Stomachusque meus toties torquebatur, quoties id animabatur in meo ore alicui percontanti dicendum. Me ipsum prodere vox susurrans repercutiebatur intra caput, eadem quam audiebam ipsam, cum me heterosexualem dicebam.
Non primo mite illud verbum audiebam - asexualis - cum taeniam (novum hujus verbi usum odi, video dicere mallem) a Jaiden Animations divulgatam spectarem. Immo vero: hoc verbum illatenus aspernabar! Nostra societas sexualitati tantum innititur, ut animo vitam sine ea (vellicatim de ea re hic scribo: cf. infra) concipere noluerim. Ut ego eo frui, quod - fama fert - excelsissimum humanum bonum sit, me abdicerem ? Dum pedes meos hanc humum calcant, numquam ! Sic ratiocinabar. Attamen in me privum venire credebam Jaiden vocem. Dubitare coepi, legere coepi, discere coepi, quae metuebam ne discere umquam cogerer. Consolationi mihi tandem fuit: responsum habebam, cur meam cutem male habitarem.
Aio hodie me esse asexualem, et superbus sum.
Asexualitas ? Quid gentium ?
Asexualitas est sexualis allicientia2 erga neminem aut pauca.e.os, aut sexualis allicientia absens. (A)sexualitas tamen spectrum est, ut anglice haec vox auditur, id est scalae. Sunt quibus sexus magno taedio sit, quae.es.i eum non requirant, non tamen negent temptare si qua causa ad se pertinens huc ducantur, quae.es.i eum volant aut desiderent, etc. Genera sunt tot, quot enumerari non est in hoc parvulo scripto. Omnium sunt generum asexuales, omnesque eorum sunt ✨validae, valides et validi3✨.
Sed nolite asexualem aliquem plantae comparare!
Nonne idem atque abstinentia ?
Abstinentia eligitur, asexualitas non. Propter religionem, aut vitam qualemcumque vivendi philosophiam, aut quamlibet aliam causam.
Robotae.es.i estis motibus animi privatae.es.i.
Non sumus. Non est alioqui aromaticismus (quibus tanto minus desunt affectus motusve animi: amor erga amicas.es.os, parentes, etc.) aequus ponendus asexualitati: alicui exuri potest asexualis, etiam amoris conjuncta.es.us fieri alicui. Nec sunt omnes asexuales aromanticae.es.i, neque omnes aromanticae.es.i asexuales. Aromanticismus - hoc dicitur de ii(bu)s, quae.es.i allicientiam non sentiunt ullam romanticam - spectrum similiter est. Hoc moribus in iis rebus docta.e.orum congruit, semper res ordinare, ponereque in spectro.
Nemo est quin amet sexum: experire, dein judica.
Heterosexuales actus homosexuales agere non debuerunt, ut scirent sese esse heterosexuales, neque id opprobrio cuiquam. Non est necesse quemcumque coram aliis sexualitatem suam probare, neque amare idem quod aliae.es.i ament. Sunto universae.es.i quales sunt, paciscamurque, ne circa has res de alio homine dubitemus.
Haec fuerunt omnia quae cordi habebam scribere. Versus me cito spero facturum, sed nihil promitto. Si quid vobis venerit me rogandum (aut alicubi falsus sum), ne ei haereatis: mittite mihi.
Gratias ad QuandoAliaAgetur, qui picturam cum hoc scripto pinxit!
Felicem vobis mensem superbiarum!
hoc vocabulum in bonam partem, ut Horatius usus est Angliceque pride aequivocum est, accipite.
hoc vocabulum finxi ex verbo alliciendi, quia accuratius mihi videbatur, quam attractio vel sim.
scilicet valid
Gratias tibi ago pro hac epistula, cum, ut iam scis, avidus istius rei cognoscendae fuerim.