Tertia querimonia viri (130-142)
Hujus querimoniae animadvertite collationes : odores, velata scapha, nubes… Id eam conectit cum ceteris querimoniis et orationibus.
« Mors est hodie adversus me ;
sicut vir aeger convalescens,
sicut foras exire post planctus.
Mors est hodie adversus me ;
sicut odor myrrhae,
sicut sedere sub velis ventoso die.
Mors est hodie adversus me ;
sicut odor lotorum,
sicut sedere in Ripa Ebrietatis1.
Mors est hodie adversus me ;
sicut reversio aestus,
sicut vir domum suam regressus a militia.
Mors est hodie adversus me ;
sicut clarescens caelum,
sicut vir inde implicitus in eo quod caligebat.2
Mors est hodie adversus me ;
sicut vir domum suam videre desiderat,
cum multos annos in custodia3 vinctus peregit. »
Haec querimonia priores sequitur, quod, cum nihil videatur justi, nullus intimus quocum sit conjunctus, mors sola est vita.
Quarta viri querimonia (142-147)
« Certe is qui illic est vivus erit deus,
scelus puniens ejus qui id comisit.
Certe is qui illic est stabit in cumba4,
ex qua jubet offas dari fanis.
Certe is qui illic est erit rerum sciens,
qui non impeditur a provocando Sole cum loquitur. »
Vitam post mortem laudando querimonias concludit. Primi versus primam ad alteramque querimonias respondent : vivus deus putri corpori et nomini contra ponitur atque scelera corrigere pollicetur quae enumeravit. Medii versus primis similes sunt (cf. 71). Postremi versus totum dialogi argumentum resumere videntur : cum jam res sciat, bene intellegit neque timet mortem. Dicta animi (mea verba audiat Re) vindicat, qui ipsum jam provocare possit (Parkinson 1997 in Allen).
Animi extrema oratio (147-154)
Quod mihi dixit animus :
« Pone proinde querimoniam in stipite5,
iste mei possessor6, frater mi.
Victima igni tibi est mactanda7,
prout vitae causa pugnaveris,
prout dixeris « ama me hic. »
Abjice tibi Occidentem,
sed Occidentem assequi opta
cum corpus tuum terram contingit8.
Avolabo post fatigationem tuam,
deinde ad portum consistemus ad tempus9. »
Dialogus in conciliatione animi cum viro clauditur : viro suadet ne ad mortem festinet (‘abjice tibi occidentem’), hanc potius videat ut necessitatem vitae, ut bene moriatur et concordiam assequatur secum.
Sic it, ab initio ad finem, sicut in scriptis inventum est.
Dialogus, quamquam sit fere e memoria deletum, ad hunc diem usque perduravit, ut moderni ejus modis figurisque fruantur. Res tractat quae ad homines omnium aetatum pertinent : quid sit vitae propositum, cur sit vivendum cum undique opprimamur, quid accidat post mortem… Animo, qui cum initio fatum desperet, nullum exitum videnti praeter e vita obitum respondet vir dicta ejus indignans : non esse sepulturam ei qui fugitivus maturius excessum petiverit. Ad haec animus duabus fabulis cuivis necem necopinato posse accidere, et, ac si commutatus esset, vitam recte esse agendam ut recte moriare dicit. Vir deinde commiseratione immensa causas numerat cur desperet : se male audire, nullum amicum habere germanum, sibi mortem jam imminere et videri talem mortem qualem appetat ad apotheosin ducere. Animus postremo verba viri cum suis conciliat : seponendas esse curas, mortem non esse petendam, seque cum viro iter facere ad Occidentem velle, cum tempus sit.
Hic sermo naturam hominum exponit, quae malis et adversis opprimitur ut praeda, timori concessam eorum, quae futura sint, et mortis. Ad hanc pertractandam quaestionem, homo in duas partes diffinditur ut secum sermocinetur, quia nemo est vir nisi animatus, nec est animus-ba sede orbatus. Ad hoc accedit ut diversae sint partis, opinione et voce dispares, et commutari videantur. Ostendi credo diversitatem quae in uno homine sedeat, curas metumque atque voluntatem horum distranhendorum intra oriri. Homini de omnibus desperato, quae ejusdem orbis sunt atque ipse, persuasum est sibi inesse spem vitae pergendae. Utrum de morte consciscenda agatur ambigi potest. Virum, etsi ad mortem festinare videatur, sese interficere nolle opinatur Allen, quod nusquam hoc dicat. Multo magis de turbis imminentibus loquitur nec mentionem facit semel suae necis.
Finis sermonis cum suo Ba.
Fontes :
Allen, James P. The Debate between a Man and His Soul: A Masterpiece of Ancient Egyptian Literature. Leiden: Brill, 2011.
Allen, James P. Middle Egyptian Literature : Eight Literary Works of the Middle Kingdom. Edited by James P. Allen. Cambridge, United Kingdom: Cambridge University Press, 2015.
Renaud, Odette. Le dialogue du Désespéré avec son âme : une interprétation littéraire. Genève: Société d’Egyptologie, 1991.
mry·t-n·t-tḫ·t, ebrietatem modum esse credebant per quem cum dis loquerentur. Ripa Ebrietatis est fere pervium inter nostrum et deorum mundum.
Quia dies claruit, jam potest videre quod non videbat.
Cum ‘foris’ primum coeperit, completur haec querimonia ‘in custodia’.
I.e. cumba Solis (wỉꜣ), pars condicionis dei. Offas dare erat necessitas communitatis. (Parkinson 1997 in Allen)
Cruciatus erat in Aegypto : animus virum hortatur ut querimonias necet, ne de morte cogitet.
Vocativus.
Ut dei illum tranquillent. Et ironice refertur ‘quia me in ignem jactat mei immolandi causa.’
I.e. cum sepultus eris.
I.e. cum mortuus eris. Animus pollicetur se aeterne cum viro mansurum : Aegypti enim credebant animum-ba corpus vesperi semper penetrare.