Viri secunda oratio (3-55)
Meo animo os aperui, ut ad ejus dicta responderem.
Haec me hodie plane superant !
Non loquitur meus animus1 mecum concors.
Haec nimia majora praeter modum !
It, velut ignarus qua in re sit, meus animus.
Hoc curet mei causa.
Mihi resistere animo non licebit,
meo alteri, qui suam vitam dejicit.
9 quod est in ventre meo ut filum funis,
Non ei accidet ut die aerumnarum effugiat2.
Tamen videte3 ! meus animus me a via deducit.
Illum audire4 non possum,
quia me ad mortem ante detrahit quam ad eam pervenerim,
quia me in ignem jactat mei immolandi causa.
Quid est ejus dolor ***5
Tergum <dantis> suo <fratri> ?
15 Apud me maneat die aerumnarum,
In illo latere stet sicut funebris quispiam orator :
Talis enim pergit, seque ad illud6 fert.7
Meus animus, stolidus, in vita dolorem sedare non vult
Qui me ad mortem ante agat quam ad eam pervenerim,
Qui mihi Occidentem dulcem8 faciat9 :
« An vere difficilis res ?
Pervium10 est vita ;
Cadunt arbores,
Calca proinde quod est turpe,
Minue meam miseriam.
Judicet me Thot, contenti sint dei ;
Mihi Khonsu, qui in veritate11 scribit, patrocinetur;
Mea verba audiat Re, qui cumbam regit;
Mihi Isdes in sacro cubiculo patrocinetur!
<quod> necessitas gravis facta est.
nec est qui eam tollat ad se mihi. »12
Dulce13 me di cohibeant ab arcanis14 mei ventris.
Fontes :
Allen, James P. The Debate between a Man and His Soul: A Masterpiece of Ancient Egyptian Literature. Leiden: Brill, 2011.
Allen, James P. Middle Egyptian Literature : Eight Literary Works of the Middle Kingdom. Edited by James P. Allen. Cambridge, United Kingdom: Cambridge University Press, 2015.
Renaud, Odette. Le dialogue du Désespéré avec son âme : une interprétation littéraire. Genève: Société d’Egyptologie, 1991.
Imago :
Fir0002, A male House Sparrow in Victoria, Australia in March 2008, 2008. https://commons.wikimedia.org/wiki/File:House_Sparrow_mar08.jpg
Passer domesticus Aegyptiacus odio Aegyptis erat, quoniam grana comedebat: ejus hieroglyphicum signum res malas, turpes determinat.
De animo loquitur ut tertia persona.
Consilium animi (vitae exeundae) queritur vir : animus oblivisci videtur se cum viro unum esse, ut filum in fune nexum.
Plurali numero, fortasse ad auditores se vertit? Cf. supra.
Audire intelligendum est ut parere alicui (cf. Aegyptiace sḏm et Graece ἀκούειν)
Lacuna.
Non plane liquet cui verbo « illud » suppositum sit. De Occidente (i.e. morte) fortasse agitur.
Vir mortem ut effugium e vita recusat sibique mortem secundum naturam optat, qua in inferis beatus sit. Decus arbitratur animum manere secum et in aerumnis dum contingat mors.
I.e. optabilem.
Hic vir loquentem animum assimulat.
Hoc verbum aegre in Latinum vertitur : Faulkner docet pẖr·t esse Anglice « transitory state, description of life ».
I.e. sine mendaciis, ut oportet. m mꜣꜥ·t.
Judicium appellat mortui (cf. supra). Quattuor citantur dei : Thot, Khonsu, Re, Isdes. Haec tetras a libri mortuorum differt, in quo dicitur ultimum judicium a Thot, Osiri, Anubi, Isdaque fieri. Quae tamen differentia non multum refert : in aliis locis aliae tetrades inveniuntur. Khonsu et Isdes duae species sunt ejusdem dei : Khonsu est Luna, Isdes perpendiculum trutinae.
Cf. ‘dulcem faciat’ supra.
I.e. animi argumentum pro morte.