Salve o qui me legis! Nuper versionem perfeci alicujus operis litterarum Aegyptorum. Hanc in partes dividi quas frustatim per proximas hebdomades recipies. Aperui etiam paginam apud ko-fi si quod peculium mihi mittere velim: noli vero cogi, nec da plus quam ferre potes. Ecce vinculum: https://ko-fi.com/xeftis.
Sermo viri cum suo Ba fictum dialogum repraesentat inter virum ejusque Ba, i.e. « animum ». Aetate permotus qua vivit suaeque condicioni desperans amisit vir studium vivendi, cum tot eluvies, tot caedes, tot fames eum percellant. Animus-ba, quem Aegypti non tantum partem essentiae sed absoluto cuidam homini parem in corpore aliquo involuto esse credebant, quae vitam continuaret post corporis mortem, suum virum memorando vita esse fruendum dum tempus sit quod teramus focilare conatur.
Hoc opus litterarum Aegyptiarum nobis in uno papyro redditum est, quod forte XII sub regno scriptum erat, hominum admirationem numeris modulis figurisque excitavit, ut minime absit quin id classicis litteris dignum aestimemus. Tamen non sunt testium satis ut dialogus possit refici totus : desunt ob eandem causam exordii versus. Hos quia frustatim reddere cassum videbatur, praetermisi. Voculis tamen quae substiterunt opiniones floruerunt diversae qua de re ageretur : locus vero creditur positus esse in quo sermo accideret. Tribunal fuisse contendunt nonnulli (Goedicke, Parkinson, Mathieu in Allen 2011, p. 137), quod nihil confirmat nisi m⸗ṯn, « videte », plurali numero, quod ad alios generatim etiam potest pertinere. Cerni tamen potest primae viri lamentatio responsioque animi-Ba, qui, si verborum tenuitate niti licet, mortem pro vindicta dolorum defendit. Quo locuto respondet vir aliquid quod tempore oblitteratum fere intelligitur. Ab secunda animi oratione lacunis tutam habemus lectionem, unde igitur versionem facere coepi.
Haec versio operis Allen ipsius facta est : versione ejus in Anglicum sermonem atque hieroglyphicis usus sum ut Latine converterem ab exemplo non nimis devius. Scientia enim mea linguae Aegypticae verum a falso distinxit quatenus in ea aliqua fides est ; si hieroglyphica modo habuissem, nec fuisset ab Allen quicquam, nihil nunc ostendendum esset. De autem interpretatione, Allen iterum usitatus sum, non tamen alios praeteriens qui forte de dialogo scripserint – quos, quippe qui totam rem cognovit, Allen quoque legit et refert. Versuum numerationem eandem secutus sum quam Allen. Tamenetsi carmen fuisse patet, tamen hanc versionem numeris Latinis non constringi constitui, quo propius exemplo accederem in re nec in specie.
Secunda animi Oratio (1-3)
***
Veritas1 est dicenda in tribunali deorum ;
Eorum lingua nusquam inclinat.
Curva invicem esset ;
Eorum lingua nusquam inclinat2.
Sequentes versus in proxima epistula.
Fontes :
Allen, James P. The Debate between a Man and His Soul: A Masterpiece of Ancient Egyptian Literature. Leiden: Brill, 2011.
Allen, James P. Middle Egyptian Literature : Eight Literary Works of the Middle Kingdom. Edited by James P. Allen. Cambridge, United Kingdom: Cambridge University Press, 2015.
Renaud, Odette. Le dialogue du Désespéré avec son âme : une interprétation littéraire. Genève: Société d’Egyptologie, 1991.
Imago :
Karpowicz, Joanna. The Boat. Acrylic on paper. 2023.
Aegyptiace, mꜣꜥt (maat) latiorem significationem habet quam Latine. Est etiam ordo, justitia…
Mortuus credebatur in judicium deorum ire (cf. Anubim qui cor compensat cum penna, quae Maat illius symbolus est. Si hac levius erat, procedebat ‘reus’ ; sin gravius, cor ab Ammit, deo forma crocodili, vorabatur. Osiri judici reus peccata quae non fecerat confitebatur, quod vocatur negativa confessio. Hic dicit animus deos illum non abdicturos esse, quia causam cur via egressus sit intelligant.