Ignoscite mihi quod haec pars morata vestris e-pistolis advenit. Meam memoriam interdum labascere non mentiar.
[Vir loquitur pro animo]
Quae mihi dixit animus1 :
« Vir non es ;
An vivis tu quidem2 ? Quid tibi lucro,
si ita vitam curas ut divitiarum possessor ?
Quis dicat « non ibo3 », cum suae pessum ierint ?
Eradicaris enimvero tui oblitus4,
et indigens quisque dicit « te emungam ».
et mortuus es,
cum vivat tuum nomen.5
Ille est locus demorandi,
arca cordis.6
Portus est Occidens,
quo remigandum est acutis mente.7 »
Audiat me potius animus :
nullum est mihi crimen.
Si ejus cors mecum concors erit,
laetus erit.
Faciam ad Occidentem adveniat, sicut quicumque est in pyramide sua8,
cui cum sepeliretur aliquis adfuit terrenus9.
Tectum10 faciam tuum cadaver,
et tibi invidebit alius animus11 immobilis12.
45 Tectum faciam nec frigescet
Et tibi invidebit alius animus qui calet13.
Aquam bibam in diluvie14
et depellam siccitatem
et tibi invidebit alius animus qui esurit15.
Si me ad mortem isto modo egeris,
locum quem occupes in Occidente non invenies.
Perduret tuum studium, anime mi, frater mi,
dum adoleverit heres qui dona det,
qui sepulcrum curet sepulturae die,
capulum ferens in coemeterium16. »
Hi postremi versus, qui viri orationem concludunt, commoda ostendunt peractae vitae decoraeque sepulturae. Animus enim in dubio esse videtur, numquid vitam continuare sacraque funebria proficiant, cum vir his rebus egere videatur, nec iis diffidit. In altera autem parte vitae desparabit vir eumque leniet animus.
Fontes :
Allen, James P. The Debate between a Man and His Soul: A Masterpiece of Ancient Egyptian Literature. Leiden: Brill, 2011.
Allen, James P. Middle Egyptian Literature : Eight Literary Works of the Middle Kingdom. Edited by James P. Allen. Cambridge, United Kingdom: Cambridge University Press, 2015.
Renaud, Odette. Le dialogue du Désespéré avec son âme : une interprétation littéraire. Genève: Société d’Egyptologie, 1991.
Imago :
Goodyearn, W. H., Hawkes J., McKecknie J. Lantern Slide Collection: Views, Objects: Egypt. Gizeh [selected images]. View 03: Institute. Egypt., n.d., Hooper. Brooklyn Museum Archives (S10|08 Gizeh, image 9936), Brooklyn Museum, 2006. https://commons.wikimedia.org/wiki/File:S10.08_Gizeh,_image_9936.jpg
Argumentum animi referre vir pergit.
Secundum Allen, aliter hoc verti potest : ‘etsi vivis’.
Scilicet ad Occidentem.
Ad litteram ‘sine curando te’
Contradictiones animadvertite : possessor/indigens ; mortuus/vivat.
Locus ubi cor in aeternum servetur, sepulcrum ?
Animo mors obvia videtur in tanta miseria.
Haec pars longior est : habere videtur majorem vim. Vir animo persuadere conatur, ne intempestive e vita egrediatur riteque sepeliatur.
Ita verto ḥry-tꜣ (qui est in terra), quod significat eum qui vivus remansit post alicujus mortem.
Translatio hujus verbi (nỉꜣỉ) obscura est ; Allen awning utitur, quod ex determinativo signo conjecit.
i.e. bꜣ.
Hoc est, mortuus sepulcro privatus (m nnw).
Sepulcrum mortuum tutabitur a calore frigoreque nimio, cum ‘immobilis’ caleat.
Diluvies secum novum tempus afferebat : ad illud Nilum comparate, quo annum dimetiebantur.
Sepulcrum curabit ne animus quavis re egeat.
Aut ‘necropolim.’